Mosaico decorativo

Fondare 1207 Risultati per: Ope

  • Oculi vestri viderunt opera Domini magna quæ fecit, (Liber Deuteronomii 11, 7)

  • quære sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam, (Liber Deuteronomii 13, 14)

  • Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris. (Liber Deuteronomii 14, 29)

  • Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis. (Liber Deuteronomii 15, 18)

  • De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium. (Liber Deuteronomii 15, 19)

  • Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus: benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opere manuum tuarum, erisque in lætitia. (Liber Deuteronomii 16, 15)

  • ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum. (Liber Deuteronomii 20, 18)

  • Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris. (Liber Deuteronomii 22, 12)

  • Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus. (Liber Deuteronomii 22, 30)

  • gerens paxillum in balteo: cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies (Liber Deuteronomii 23, 13)

  • sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 23, 20)

  • Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. (Liber Deuteronomii 24, 19)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina