Fondare 1207 Risultati per: Ope
Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus: (Liber Leviticus 3, 3)
cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis. (Liber Leviticus 3, 10)
Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia: (Liber Leviticus 3, 14)
Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt: (Liber Leviticus 4, 8)
Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia: (Liber Leviticus 7, 3)
adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit. (Liber Leviticus 8, 25)
Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, (Liber Leviticus 13, 12)
Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit, (Liber Leviticus 13, 16)
ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur. (Liber Leviticus 16, 13)
Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra. (Liber Leviticus 17, 13)
Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus. (Liber Leviticus 18, 7)
Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est. (Liber Leviticus 18, 8)
