Fondare 605 Risultati per: Omnibus
Et siluit omnis terra Juda omnibus diebus Simonis, et quæsivit bona genti suæ: et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus. (Liber I Maccabaeorum 14, 4)
et cura sit illi de sanctis: et ut audiatur ab omnibus, et scribantur in nomine ejus omnes conscriptiones in regione: et ut operiatur purpura et auro: (Liber I Maccabaeorum 14, 43)
Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur, et esset dux et princeps gentis Judæorum, et sacerdotum, et præesset omnibus. (Liber I Maccabaeorum 14, 47)
et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis ejus voluntatem, corde magno et animo volenti. (Liber II Maccabaeorum 1, 3)
Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. (Liber II Maccabaeorum 1, 19)
Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hæreditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem, (Liber II Maccabaeorum 2, 17)
curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio: studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare: omnibus autem legentibus utilitas conferatur. (Liber II Maccabaeorum 2, 26)
Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt. (Liber II Maccabaeorum 3, 34)
Testabatur autem omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei. (Liber II Maccabaeorum 3, 36)
Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patriæ et civium hostis, in Ægyptum extrusus est: (Liber II Maccabaeorum 5, 8)
Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur, et misereretur templo quod contaminabatur ab impiis: (Liber II Maccabaeorum 8, 2)
His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur. (Liber II Maccabaeorum 8, 29)