Fondare 958 Risultati per: Omnia
Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quæ acciderant fratribus eorum in Galaaditide, (Liber I Maccabaeorum 5, 25)
Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni. (Liber I Maccabaeorum 5, 28)
Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa. (Liber I Maccabaeorum 6, 12)
et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius: propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc. (Liber I Maccabaeorum 6, 59)
Et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Israël, multo plus quam gentes: (Liber I Maccabaeorum 7, 23)
Et audivit Judas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, et acquiescunt ad omnia quæ postulantur ab eis, et quicumque accesserunt ad eos, statuerunt cum eis amicitias: et quia sunt potentes viribus. (Liber I Maccabaeorum 8, 1)
Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quæ habebat, et abierunt habentes ea. (Liber I Maccabaeorum 9, 36)
Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes: et acceperunt omnia spolia eorum: (Liber I Maccabaeorum 9, 40)
omnia ipsis concedimus: et nihil horum irritum erit, ex hoc, et in omne tempus. (Liber I Maccabaeorum 11, 36)
Et mentitus est omnia quæcumque dixit, et abalienavit se a Jonatha, et non retribuit ei secundum beneficia quæ sibi tribuerat, et vexabat eum valde. (Liber I Maccabaeorum 11, 53)
pugna prælium nostrum: et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus. (Liber I Maccabaeorum 13, 9)
Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat facere genti suæ, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat hæc omnia, et justitiam, et fidem, quam conservavit genti suæ, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 35)