Fondare 958 Risultati per: Omnia
Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum. (Liber I Paralipomenon 28, 9)
divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini. (Liber I Paralipomenon 28, 13)
Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris. (Liber I Paralipomenon 28, 19)
Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua. (Liber I Paralipomenon 28, 21)
Quis ego, et quis populus meus, ut possimus hæc tibi universa promittere? Tua sunt omnia: et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. (Liber I Paralipomenon 29, 14)
Domine Deus noster, omnis hæc copia quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia. (Liber I Paralipomenon 29, 16)
Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur. (Liber II Paralipomenon 4, 6)
et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo. (Liber II Paralipomenon 4, 16)
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis: (Liber II Paralipomenon 4, 19)
et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt. (Liber II Paralipomenon 4, 21)
Intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus: argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei. (Liber II Paralipomenon 5, 1)
Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 7, 11)