Fondare 541 Risultati per: Omni
Non est Deus in conspectu ejus ; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur. (Liber Psalmorum 9, 26)
Benedicam Dominum in omni tempore ; semper laus ejus in ore meo. (Liber Psalmorum 33, 2)
Divites eguerunt, et esurierunt ; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. (Liber Psalmorum 33, 11)
Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ: malitiam autem non odivit. (Liber Psalmorum 35, 5)
Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem: propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 44, 18)
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus. (Liber Psalmorum 53, 9)
Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est, potentiam tuam, (Liber Psalmorum 70, 18)
Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra. (Liber Psalmorum 82, 19)
Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino. (Liber Psalmorum 102, 22)
Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. (Liber Psalmorum 105, 3)
Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. (Liber Psalmorum 115, 5)
Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. (Liber Psalmorum 118, 20)