Fondare 1472 Risultati per: Omnes
et adjuvabant eum omnes fratres ejus, et universi qui se conjunxerant patri ejus, et præliabantur prælium Israël cum lætitia. (Liber I Maccabaeorum 3, 2)
et repulsi sunt inimici ejus præ timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt: et directa est salus in manu ejus. (Liber I Maccabaeorum 3, 6)
Et cecidit timor Judæ ac fratrum ejus, et formido super omnes gentes in circuitu eorum: (Liber I Maccabaeorum 3, 25)
et pervenit ad regem nomen ejus, et de præliis Judæ narrabant omnes gentes. (Liber I Maccabaeorum 3, 26)
et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël. (Liber I Maccabaeorum 4, 11)
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ: et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum. (Liber I Maccabaeorum 4, 15)
Et fugerunt omnes in campum alienigenarum: (Liber I Maccabaeorum 4, 22)
Dejice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis. (Liber I Maccabaeorum 4, 33)
Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt: et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros. (Liber I Maccabaeorum 5, 13)
et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim: hæ omnes civitates munitæ et magnæ. (Liber I Maccabaeorum 5, 26)
Et misit Judas speculari exercitum: et renuntiaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis: (Liber I Maccabaeorum 5, 38)
Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in prælium. (Liber I Maccabaeorum 5, 42)