Fondare 1472 Risultati per: Omnes
edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. (Evangelium secundum Lucam 17, 27)
qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit: (Evangelium secundum Lucam 17, 29)
Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. (Evangelium secundum Lucam 19, 7)
et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, (Evangelium secundum Lucam 19, 37)
Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. (Evangelium secundum Lucam 20, 31)
Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei. (Evangelium secundum Lucam 20, 38)
Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit. (Evangelium secundum Lucam 21, 3)
Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. (Evangelium secundum Lucam 21, 4)
ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. (Evangelium secundum Lucam 21, 15)
Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. (Evangelium secundum Lucam 21, 24)
Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores: (Evangelium secundum Lucam 21, 29)
tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ. (Evangelium secundum Lucam 21, 35)