Fondare 1472 Risultati per: Omnes
Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. (Evangelium secundum Marcum 6, 39)
Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. (Evangelium secundum Marcum 6, 42)
Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere. (Evangelium secundum Marcum 6, 50)
Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum: (Evangelium secundum Marcum 7, 3)
Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite. (Evangelium secundum Marcum 7, 14)
quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas? (Evangelium secundum Marcum 7, 19)
Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. (Evangelium secundum Marcum 11, 32)
Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum. (Evangelium secundum Marcum 12, 44)
Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. (Evangelium secundum Marcum 13, 2)
Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium. (Evangelium secundum Marcum 13, 10)
Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. (Evangelium secundum Marcum 14, 23)
Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. (Evangelium secundum Marcum 14, 27)