Fondare 392 Risultati per: Numquid
Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax, (Liber Isaiae 57, 4)
In partibus torrentis pars tua ; hæc est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor? (Liber Isaiae 57, 6)
Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino? (Liber Isaiae 58, 5)
Numquid super his continebis te, Domine ; tacebis, et affliges nos vehementer? (Liber Isaiae 64, 12)
Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos? (Liber Isaiae 66, 8)
Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus. (Liber Isaiae 66, 9)
Numquid servus est Israël, aut vernaculus? quare ergo factus est in prædam? (Liber Ieremiae 2, 14)
Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam? (Liber Ieremiae 2, 17)
generatio vestra. Videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina? quare ergo dixit populus meus: Recessimus ; non veniemus ultra ad te? (Liber Ieremiae 2, 31)
Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. (Liber Ieremiae 2, 32)
Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. (Liber Ieremiae 3, 1)
numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti. (Liber Ieremiae 3, 5)
