Fondare 478 Risultati per: Noc
Noctem illam tenebrosus turbo possideat ; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. (Liber Iob 3, 6)
Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt? (Liber Iob 4, 7)
In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines, (Liber Iob 4, 13)
Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. (Liber Iob 5, 14)
sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. (Liber Iob 7, 3)
Si justificare me voluero, os meum condemnabit me ; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. (Liber Iob 9, 20)
Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit. (Liber Iob 9, 22)
Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat. (Liber Iob 9, 23)
Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur. (Liber Iob 17, 8)
Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. (Liber Iob 17, 12)
Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna. (Liber Iob 20, 8)
Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos: (Liber Iob 22, 19)