Fondare 563 Risultati per: Nobis
Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? (Prophetia Amos 6, 14)
Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus. (Prophetia Ionae 1, 6)
Et dixit vir ad collegam suum: Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam. (Prophetia Ionae 1, 7)
Et dixerunt ad eum: Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis: quod est opus tuum? quæ terra tua, et quo vadis? vel ex quo populo es tu? (Prophetia Ionae 1, 8)
Et dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat. (Prophetia Ionae 1, 11)
Verumtamen verba mea, et legitima mea, quæ mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis? (Prophetia Zachariae 1, 6)
Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, (Evangelium secundum Matthaeum 6, 11)
et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 12)
Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? (Evangelium secundum Matthaeum 8, 29)
Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 36)
Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 15)
Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 33)
