Fondare 563 Risultati per: Nobis
Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius. (Liber Iob 34, 4)
Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris. (Liber Iob 37, 19)
Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. (Liber Psalmorum 2, 3)
Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? (Liber Psalmorum 4, 6)
Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus ; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est? (Liber Psalmorum 11, 5)
Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. (Liber Psalmorum 43, 2)
In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. (Liber Psalmorum 43, 6)
Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. (Liber Psalmorum 46, 4)
Elegit nobis hæreditatem suam ; speciem Jacob quam dilexit. (Liber Psalmorum 46, 5)
Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ; iratus es, et misertus es nobis. (Liber Psalmorum 59, 3)
Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. (Liber Psalmorum 59, 13)
Deus misereatur nostri, et benedicat nobis ; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri: (Liber Psalmorum 66, 2)
