Fondare 690 Risultati per: Nob
Sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam enim veniendum est ad narrationem. (Liber II Maccabaeorum 6, 17)
At ille cogitare cœpit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam, et ingenitæ nobilitatis canitiem, atque a puero optimæ conversationis actus: et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta, respondit cito, dicens præmitti se velle in infernum. (Liber II Maccabaeorum 6, 23)
Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges prævaricari. (Liber II Maccabaeorum 7, 2)
dicentes: Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur. (Liber II Maccabaeorum 7, 6)
Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos enim propter nosmetipsos hæc patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis: (Liber II Maccabaeorum 7, 18)
Cum hæc illa adhuc diceret, ait adolescens: Quem sustinetis? non obedio præcepto regis, sed præcepto legis, quæ data est nobis per Moysen. (Liber II Maccabaeorum 7, 30)
Et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est: sed iterum reconciliabitur servis suis. (Liber II Maccabaeorum 7, 33)
Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitæ excessus ita se habuit. (Liber II Maccabaeorum 10, 9)
Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit. (Liber II Maccabaeorum 10, 13)
audivimus Judæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua. (Liber II Maccabaeorum 11, 24)
Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis. (Liber II Maccabaeorum 14, 35)
eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis injuriis agi. (Liber II Maccabaeorum 14, 42)
