Fondare 13039 Risultati per: No
Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. (Epistula I ad Corinthios 15, 33)
Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. (Epistula I ad Corinthios 15, 34)
Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur: (Epistula I ad Corinthios 15, 36)
et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. (Epistula I ad Corinthios 15, 37)
Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. (Epistula I ad Corinthios 15, 39)
Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: (Epistula I ad Corinthios 15, 43)
Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. (Epistula I ad Corinthios 15, 45)
Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale. (Epistula I ad Corinthios 15, 46)
Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. (Epistula I ad Corinthios 15, 50)
Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. (Epistula I ad Corinthios 15, 51)
In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. (Epistula I ad Corinthios 15, 52)
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. (Epistula I ad Corinthios 15, 57)