Fondare 13039 Risultati per: No
Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno: (Liber Leviticus 24, 8)
Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.) (Liber Leviticus 24, 11)
Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus. (Liber Leviticus 24, 12)
et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. (Liber Leviticus 24, 16)
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino. (Liber Leviticus 25, 2)
septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. (Liber Leviticus 25, 4)
Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est: (Liber Leviticus 25, 5)
Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem: (Liber Leviticus 25, 8)
quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis, (Liber Leviticus 25, 11)
Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas. (Liber Leviticus 25, 13)
Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo, (Liber Leviticus 25, 14)
Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. (Liber Leviticus 25, 16)