Fondare 13039 Risultati per: No
Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis. (Actus Apostolorum 7, 38)
Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum, (Actus Apostolorum 7, 39)
dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei. (Actus Apostolorum 7, 40)
Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. (Actus Apostolorum 7, 44)
Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, (Actus Apostolorum 7, 45)
Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit: (Actus Apostolorum 7, 48)
Nonne manus mea fecit hæc omnia? (Actus Apostolorum 7, 50)
Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis: (Actus Apostolorum 7, 52)
qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis. (Actus Apostolorum 7, 53)
Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. (Actus Apostolorum 7, 59)
Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum: (Actus Apostolorum 8, 9)
Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. (Actus Apostolorum 8, 12)