Fondare 13039 Risultati per: No
Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos. (Liber Exodus 18, 11)
At ille : Non bonam, inquit, rem facis. (Liber Exodus 18, 17)
Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere. (Liber Exodus 18, 18)
Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, (Liber Exodus 18, 21)
qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere. (Liber Exodus 18, 22)
Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. (Liber Exodus 18, 25)
Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur. (Liber Exodus 19, 12)
Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. (Liber Exodus 19, 13)
dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. (Liber Exodus 19, 21)
Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. (Liber Exodus 19, 23)
Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. (Liber Exodus 19, 24)
Non habebis deos alienos coram me. (Liber Exodus 20, 3)