Fondare 13039 Risultati per: No
Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino. (Liber Exodus 5, 17)
Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. (Liber Exodus 5, 18)
Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. (Liber Exodus 5, 19)
et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. (Liber Exodus 5, 21)
ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos. (Liber Exodus 5, 23)
qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis. (Liber Exodus 6, 3)
Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum. (Liber Exodus 6, 9)
Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ? (Liber Exodus 6, 12)
Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi : (Liber Exodus 6, 14)
Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem. (Liber Exodus 6, 16)
Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ? (Liber Exodus 6, 30)
et non audiet vos : immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima. (Liber Exodus 7, 4)