Fondare 13039 Risultati per: No
Et Jacob venit in Socoth: ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula. (Liber Genesis 33, 17)
et jungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite, (Liber Genesis 34, 9)
et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est: exercete, negotiamini, et possidete eam. (Liber Genesis 34, 10)
Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos. (Liber Genesis 34, 14)
Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ; (Liber Genesis 34, 15)
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus. (Liber Genesis 34, 16)
Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus. (Liber Genesis 34, 17)
Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. (Liber Genesis 34, 21)
Unum est quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. (Liber Genesis 34, 22)
Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum. (Liber Genesis 34, 23)
Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant, (Liber Genesis 34, 28)
Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus: nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea. (Liber Genesis 34, 30)