Mosaico decorativo

Fondare 13039 Risultati per: No

  • Et adjuravit me dominus meus, dicens: Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, in quorum terra habito: (Liber Genesis 24, 37)

  • Ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier? (Liber Genesis 24, 39)

  • Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi. (Liber Genesis 24, 41)

  • Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus. (Liber Genesis 24, 48)

  • Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram. (Liber Genesis 24, 49)

  • Responderuntque Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum. (Liber Genesis 24, 50)

  • Responderuntque fratres ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur. (Liber Genesis 24, 55)

  • Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum. (Liber Genesis 24, 56)

  • imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum. (Liber Genesis 24, 60)

  • Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi: (Liber Genesis 24, 62)

  • et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se. (Liber Genesis 24, 65)

  • Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: (Liber Genesis 25, 1)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina