Fondare 13039 Risultati per: No
Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni cælo: ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur. (Liber Deuteronomii 2, 25)
Transibimus per terram tuam: publica gradiemur via ; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram. (Liber Deuteronomii 2, 27)
Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur: aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum, (Liber Deuteronomii 2, 28)
sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 2, 29)
Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides. (Liber Deuteronomii 2, 30)
Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa. (Liber Deuteronomii 2, 32)
Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. (Liber Deuteronomii 2, 33)
Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis: non reliquimus in eis quidquam, (Liber Deuteronomii 2, 34)
ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quæ nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis, (Liber Deuteronomii 2, 36)
absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus: et cunctis quæ adjacent torrenti Jeboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster. (Liber Deuteronomii 2, 37)
Itaque conversi ascendimus per iter Basan: egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai. (Liber Deuteronomii 3, 1)
Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum ejus: percussimusque eos usque ad internecionem, (Liber Deuteronomii 3, 3)