Fondare 13039 Risultati per: No
Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? (Epistula ad Hebraeos 3, 17)
Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? (Epistula ad Hebraeos 3, 18)
Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem. (Epistula ad Hebraeos 3, 19)
Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt. (Epistula ad Hebraeos 4, 2)
Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem: (Epistula ad Hebraeos 4, 6)
iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. (Epistula ad Hebraeos 4, 7)
Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. (Epistula ad Hebraeos 4, 13)
Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. (Epistula ad Hebraeos 4, 15)
Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. (Epistula ad Hebraeos 4, 16)
qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: (Epistula ad Hebraeos 5, 2)
Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. (Epistula ad Hebraeos 5, 4)
Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. (Epistula ad Hebraeos 5, 5)