Fondare 13039 Risultati per: No
quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 8)
Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 9)
nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ? (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 10)
Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 11)
Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis: (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 12)
ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)
De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 1)
ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore: (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 4)
non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum: (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 5)
Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 7)
Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 8)
De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 9)