Fondare 13039 Risultati per: No
quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. (Epistula ad Colossenses 2, 23)
quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. (Epistula ad Colossenses 3, 2)
Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, (Epistula ad Colossenses 3, 9)
et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum: (Epistula ad Colossenses 3, 10)
ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus. (Epistula ad Colossenses 3, 11)
et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. (Epistula ad Colossenses 3, 15)
Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. (Epistula ad Colossenses 3, 17)
Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 18)
Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. (Epistula ad Colossenses 3, 19)
Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 20)
Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. (Epistula ad Colossenses 3, 21)
Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. (Epistula ad Colossenses 3, 22)