Fondare 13039 Risultati per: No
Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? (Epistula ad Galatas 4, 21)
Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Epistula ad Galatas 4, 26)
Scriptum est enim: Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum. (Epistula ad Galatas 4, 27)
Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. (Epistula ad Galatas 4, 28)
Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. (Epistula ad Galatas 4, 30)
Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit. (Epistula ad Galatas 4, 31)
State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. (Epistula ad Galatas 5, 1)
Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. (Epistula ad Galatas 5, 5)
Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? (Epistula ad Galatas 5, 7)
persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos. (Epistula ad Galatas 5, 8)
Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. (Epistula ad Galatas 5, 10)
Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. (Epistula ad Galatas 5, 14)