Fondare 41 Risultati per: Nathan

  • Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadæ, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia. (Liber I Regum 1, 8)

  • Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit. (Liber I Regum 1, 10)

  • Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis : Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat ? (Liber I Regum 1, 11)

  • Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit. (Liber I Regum 1, 22)

  • Et nuntiaverunt regi, dicentes : Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram, (Liber I Regum 1, 23)

  • dixit Nathan : Domine mi rex, tu dixisti : Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum ? (Liber I Regum 1, 24)

  • Dixit quoque rex David : Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ. Qui cum ingressi fuissent coram rege, (Liber I Regum 1, 32)

  • Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël : et canetis buccina, atque dicetis : Vivat rex Salomon. (Liber I Regum 1, 34)

  • Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi : et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon. (Liber I Regum 1, 38)

  • misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis. (Liber I Regum 1, 44)

  • Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon : et ascenderunt inde lætantes, et insonuit civitas : hæc est vox quam audistis. (Liber I Regum 1, 45)

  • Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi : Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis : (Liber I Regum 4, 5)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina