Fondare 193 Risultati per: Multa
Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. (Evangelium secundum Lucam 7, 12)
Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. (Evangelium secundum Lucam 7, 47)
Interrogavit autem illum Jesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant dæmonia multa in eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 30)
dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere. (Evangelium secundum Lucam 9, 22)
Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. (Evangelium secundum Lucam 9, 37)
Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. (Evangelium secundum Lucam 10, 2)
et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. (Evangelium secundum Lucam 12, 19)
Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. (Evangelium secundum Lucam 17, 25)
Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. (Evangelium secundum Lucam 22, 65)
Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. (Evangelium secundum Lucam 23, 8)
Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. (Evangelium secundum Lucam 23, 27)
Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 26)