Fondare 339 Risultati per: Moyses
Et ait Moyses: In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim: (Liber Numeri 16, 28)
Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini. (Liber Numeri 16, 43)
dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit. (Liber Numeri 16, 46)
Locutusque est Moyses ad filios Israël: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron. (Liber Numeri 17, 6)
Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, (Liber Numeri 17, 7)
Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël: videruntque, et receperunt singuli virgas suas. (Liber Numeri 17, 9)
Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus. (Liber Numeri 17, 11)
Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)
Tulit igitur Moyses virgam, quæ erat in conspectu Domini, sicut præceperat ei, (Liber Numeri 20, 9)
Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet et jumenta. (Liber Numeri 20, 11)
Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: Hæc mandat frater tuus Israël: Nosti omnem laborem qui apprehendit nos, (Liber Numeri 20, 14)
Fecit Moyses ut præceperat Dominus: et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. (Liber Numeri 20, 27)