Fondare 3990 Risultati per: Moses Amaleque bellum victoria orationis lignum desertum proelium sitim populus Deus miraculum montem pugnam brachia auxilio Domino robore
audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: (Epistulam ad Philemonem 1, 5)
jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino? (Epistulam ad Philemonem 1, 16)
ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino. (Epistulam ad Philemonem 1, 20)
Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: (Epistula ad Hebraeos 1, 1)
Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. (Epistula ad Hebraeos 1, 8)
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ participibus tuis. (Epistula ad Hebraeos 1, 9)
Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur. (Epistula ad Hebraeos 2, 5)
Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. (Epistula ad Hebraeos 2, 13)
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est. (Epistula ad Hebraeos 3, 4)
Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. (Epistula ad Hebraeos 4, 4)
Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. (Epistula ad Hebraeos 4, 10)
Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. (Epistula ad Hebraeos 4, 16)