Fondare 33 Risultati per: Mittere
Itaque rex exasperatus, et pessimis hujus criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione, jubere tamen Machabæum citius vinctum mittere Antiochiam. (Liber II Maccabaeorum 14, 27)
Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 34)
Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 26)
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 6)
Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. (Evangelium secundum Marcum 6, 7)
Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. (Evangelium secundum Marcum 11, 23)
Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. (Evangelium secundum Lucam 12, 5)
Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? (Evangelium secundum Lucam 12, 49)
Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. (Evangelium secundum Lucam 20, 11)
Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes ejecerunt. (Evangelium secundum Lucam 20, 12)
Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. (Evangelium secundum Lucam 20, 19)