Fondare 359 Risultati per: Millia
Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia. (Liber I Paralipomenon 7, 40)
Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad prælium. (Liber I Paralipomenon 12, 24)
De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum. (Liber I Paralipomenon 12, 25)
De filiis Levi, quatuor millia sexcenti. (Liber I Paralipomenon 12, 26)
Jojada quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti. (Liber I Paralipomenon 12, 27)
De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. (Liber I Paralipomenon 12, 29)
Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis. (Liber I Paralipomenon 12, 30)
Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent regem David. (Liber I Paralipomenon 12, 31)
Porro de Zabulon qui egrediebantur ad prælium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici. (Liber I Paralipomenon 12, 33)
Et de Nephthali, principes mille, et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia. (Liber I Paralipomenon 12, 34)
De Dan etiam præparati ad prælium, viginti octo millia sexcenti. (Liber I Paralipomenon 12, 35)
Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia. (Liber I Paralipomenon 12, 36)