Fondare 1191 Risultati per: Mihi
Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostræ, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et universæ potestatis: (Liber Esther 14, 12)
et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum: (Liber Esther 14, 17)
Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris? (Liber Esther 15, 15)
quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. (Liber Iob 3, 25)
Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus? (Liber Iob 6, 8)
Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. (Liber Iob 6, 10)
Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. (Liber Iob 6, 13)
Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? (Liber Iob 6, 22)
sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. (Liber Iob 7, 3)
Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. (Liber Iob 7, 16)
Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam? (Liber Iob 7, 19)
Dicam Deo: Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita judices. (Liber Iob 10, 2)