Fondare 755 Risultati per: Meum
Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum. (Liber Iob 36, 3)
Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo. (Liber Iob 37, 1)
Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum. (Liber Iob 39, 34)
Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris? (Liber Iob 40, 3)
Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job. (Liber Iob 42, 8)
Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. (Liber Psalmorum 3, 4)
Verba mea auribus percipe, Domine ; intellige clamorem meum. (Liber Psalmorum 5, 2)
Laboravi in gemitu meo ; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo. (Liber Psalmorum 6, 7)
Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. (Liber Psalmorum 7, 11)
In convertendo inimicum meum retrorsum ; infirmabuntur, et peribunt a facie tua. (Liber Psalmorum 9, 4)
Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ; sedisti super thronum, qui judicas justitiam. (Liber Psalmorum 9, 5)
ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi. (Liber Psalmorum 12, 6)
