Fondare 978 Risultati per: Mer
Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat. (Liber Ecclesiasticus 11, 24)
Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius. (Liber Ecclesiasticus 16, 15)
Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram. (Liber Ecclesiasticus 17, 3)
Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi. (Liber Ecclesiasticus 18, 8)
Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 22)
Et qui se jungit fornicariis erit nequam: putredo et vermes hæreditabunt illum: et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus. (Liber Ecclesiasticus 19, 3)
et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. (Liber Ecclesiasticus 19, 18)
Mulieris bonæ beatus vir: numerus enim annorum illius duplex. (Liber Ecclesiasticus 26, 1)
Sic qui effugatur a Domino, portans mercedes iniquitatis: (Liber Ecclesiasticus 30, 20)
Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino. (Liber Ecclesiasticus 32, 8)
Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum: et omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam. (Liber Ecclesiasticus 33, 10)
Oculi Domini super timentes eum: protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani: (Liber Ecclesiasticus 34, 19)