Fondare 749 Risultati per: Meo
numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animæ meæ? (Prophetia Michaeae 6, 7)
Ego autem in Domino gaudebo ; et exsultabo in Deo Jesu meo. (Prophetia Habacuc 3, 18)
Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum: et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem. (Prophetia Habacuc 3, 19)
Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quæ exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum. (Prophetia Sophoniae 2, 8)
Sed et vos, Æthiopes, interfecti gladio meo eritis. (Prophetia Sophoniae 2, 12)
Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei ; filii dispersorum meorum deferent munus mihi. (Prophetia Sophoniae 3, 10)
In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus prævaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo. (Prophetia Sophoniae 3, 11)
Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua. (Prophetia Zachariae 1, 18)
Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum. (Prophetia Zachariae 2, 1)
Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 4, 6)
Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans. (Prophetia Zachariae 5, 1)
Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus. (Prophetia Zachariae 5, 4)
