Fondare 749 Risultati per: Meo
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. (Liber Psalmorum 37, 19)
Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. (Liber Psalmorum 38, 2)
Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. (Liber Psalmorum 38, 5)
Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. (Liber Psalmorum 38, 6)
Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos. (Liber Psalmorum 39, 3)
Justitiam tuam non abscondi in corde meo ; veritatem tuam et salutare tuum dixi ; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo. (Liber Psalmorum 39, 11)
Etenim homo pacis meæ in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. (Liber Psalmorum 40, 10)
Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me: (Liber Psalmorum 43, 7)
Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. (Liber Psalmorum 49, 8)
Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. (Liber Psalmorum 49, 17)
Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. (Liber Psalmorum 50, 4)
Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata. (Liber Psalmorum 50, 10)
