Fondare 1216 Risultati per: Mensura Promissa Terra
Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: (Liber Deuteronomii 34, 5)
in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius, (Liber Deuteronomii 34, 11)
A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester. (Liber Iosue 1, 4)
Uxores vestræ, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis, (Liber Iosue 1, 14)
Et hæc audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum: Dominus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deorsum. (Liber Iosue 2, 11)
Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra. (Liber Iosue 6, 27)
Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo? (Liber Iosue 7, 9)
Dixitque Dominus ad Josue: Surge: cur jaces pronus in terra? (Liber Iosue 7, 10)
Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. (Liber Iosue 7, 21)
perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalæ, et dixerunt ei, atque simul omni Israëli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israël ad eos, atque dixerunt: (Liber Iosue 9, 6)
Ne forte in terra, quæ nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus fœdus inire vobiscum. (Liber Iosue 9, 7)
Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto, (Liber Iosue 9, 9)