Fondare 112 Risultati per: Mense
Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare cœperat, caput Joachin regis Juda de carcere. (Liber II Regum 25, 27)
Isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas: et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem. (Liber I Paralipomenon 12, 15)
Primæ turmæ in primo mense Jesboam præerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quatuor millia ; (Liber I Paralipomenon 27, 2)
de filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo. (Liber I Paralipomenon 27, 3)
Dux quoque turmæ tertiæ in mense tertio erat Banaias filius Jojadæ sacerdos: et in divisione sua viginti quatuor millia. (Liber I Paralipomenon 27, 5)
Quartus, mense quarto, Asahel frater Joab, et Zabadias filius ejus post eum: et in turma ejus viginti quatuor millia. (Liber I Paralipomenon 27, 7)
Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Jezerites: et in turma ejus viginti quatuor millia. (Liber I Paralipomenon 27, 8)
Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites: et in turma ejus viginti quatuor millia. (Liber I Paralipomenon 27, 9)
Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia. (Liber I Paralipomenon 27, 10)
Octavus, mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi: et in turma ejus viginti quatuor millia. (Liber I Paralipomenon 27, 11)
Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Jemini: et in turma ejus viginti quatuor millia. (Liber I Paralipomenon 27, 12)
Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai: et in turma ejus viginti quatuor millia. (Liber I Paralipomenon 27, 13)