Fondare 912 Risultati per: Mei
et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in Ægypto, in quadrigis et in equitibus, (Liber Isaiae 36, 9)
Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar? (Liber Isaiae 37, 12)
Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum. (Liber Isaiae 37, 25)
Sicut pullus hirundinis, sic clamabo ; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me. (Liber Isaiae 38, 14)
Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. (Liber Isaiae 38, 16)
Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quæ in domo mea sunt viderunt ; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis. (Liber Isaiae 39, 4)
Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis ! (Liber Isaiae 39, 8)
Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei: (Liber Isaiae 41, 8)
Ne timeas, quia ego tecum sum ; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei. (Liber Isaiae 41, 10)
Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua. (Liber Isaiae 43, 4)
Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum ; ante me non est formatus Deus, et post me non erit. (Liber Isaiae 43, 10)
Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus. (Liber Isaiae 43, 12)
