Fondare 1481 Risultati per: Mea
Nun. Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. (Lamentationes 1, 14)
Ain. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus. (Lamentationes 1, 16)
Thau. Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens. (Lamentationes 1, 22)
Caph. Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea ; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi. (Lamentationes 2, 11)
Aleph. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus. (Lamentationes 3, 1)
Beth. Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ; contrivit ossa mea. (Lamentationes 3, 4)
Ghimel. Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam. (Lamentationes 3, 8)
Ghimel. Conclusit vias meas lapidibus quadris ; semitas meas subvertit. (Lamentationes 3, 9)
Daleth. Semitas meas subvertit, et confregit me ; posuit me desolatam. (Lamentationes 3, 11)
Vau. Et repulsa est a pace anima mea ; oblitus sum bonorum. (Lamentationes 3, 17)
Vau. Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino. (Lamentationes 3, 18)
Zain. Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. (Lamentationes 3, 20)
