Fondare 1119 Risultati per: Mar
Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus. (Epistula I Petri 5, 13)
fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in æternum. (Epistula Iudae 1, 13)
Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ. (Apocalypsis Ioannis 2, 9)
Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardinis: et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinæ. (Apocalypsis Ioannis 4, 3)
Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. (Apocalypsis Ioannis 4, 6)
Et omnem creaturam, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum. (Apocalypsis Ioannis 5, 13)
Post hæc vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terræ, tenentes quatuor ventos terræ, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem. (Apocalypsis Ioannis 7, 1)
Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terræ et mari, (Apocalypsis Ioannis 7, 2)
dicens: Nolite nocere terræ, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. (Apocalypsis Ioannis 7, 3)
Et secundus angelus tuba cecinit: et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis, (Apocalypsis Ioannis 8, 8)
et mortua est tertia pars creaturæ eorum, quæ habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit. (Apocalypsis Ioannis 8, 9)
et nomen stellæ dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium ; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt. (Apocalypsis Ioannis 8, 11)