Fondare 1119 Risultati per: Mar
Eo igitur tempore, quo Mardochæus ad regis januam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis, qui janitores erant, et in primo palatii limine præsidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum. (Liber Esther 2, 21)
Quod Mardochæum non latuit, statimque nuntiavit reginæ Esther: et illa regi ex nomine Mardochæi, qui ad se rem detulerat. (Liber Esther 2, 22)
Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim præceperat eis imperator: solus Mardochæus non flectebat genu, neque adorabat eum. (Liber Esther 3, 2)
Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochæus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde, (Liber Esther 3, 5)
et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Judææ ; magisque voluit omnem Judæorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem. (Liber Esther 3, 6)
Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, (Liber Esther 4, 1)
Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, præcepit ei ut iret ad Mardochæum, et disceret ab eo cur hoc faceret. (Liber Esther 4, 5)
Egressusque Athach, ivit ad Mardochæum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii: (Liber Esther 4, 6)
Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia quæ Mardochæus dixerat. (Liber Esther 4, 9)
Quæ respondit ei, et jussit ut diceret Mardochæo: (Liber Esther 4, 10)
Quod cum audisset Mardochæus, (Liber Esther 4, 12)
Rursumque Esther hæc Mardochæo verba mandavit: (Liber Esther 4, 15)