Fondare 596 Risultati per: Manu
Salutatio, mea manu Pauli. (Epistula I ad Corinthios 16, 21)
Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. (Epistula ad Galatas 3, 19)
Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. (Epistula ad Galatas 6, 11)
Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: (Epistula ad Ephesios 2, 11)
in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi: (Epistula ad Colossenses 2, 11)
Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen. (Epistula ad Colossenses 4, 18)
Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 17)
Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: (Epistulam ad Philemonem 1, 19)
Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: (Epistula I Petri 5, 6)
Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. (Epistula II Petri 1, 9)
Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dicens: Veni, et vide. Et ecce equus niger: et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua. (Apocalypsis Ioannis 6, 5)
Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. (Apocalypsis Ioannis 8, 4)