Fondare 3573 Risultati per: Man
Et ait rex Israël : Tollite Michæam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech, (Liber I Regum 22, 26)
Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo : Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum. (Liber I Regum 22, 34)
Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra. (Liber I Regum 22, 47)
Dixitque rex Israël: Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab. (Liber II Regum 3, 10)
Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israël: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ. (Liber II Regum 3, 11)
Dixit autem Eliseus ad regem Israël: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui et matris tuæ. Et ait illi rex Israël: Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab? (Liber II Regum 3, 13)
Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait: (Liber II Regum 3, 15)
Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras. (Liber II Regum 3, 18)
Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis. (Liber II Regum 3, 20)
Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitæ e contra aquas rubras quasi sanguinem, (Liber II Regum 3, 22)
et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa. (Liber II Regum 3, 25)
Faciamus ergo ei cœnaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi. (Liber II Regum 4, 10)