Fondare 3573 Risultati per: Man
Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem. (Liber Deuteronomii 6, 3)
Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, (Liber Deuteronomii 6, 8)
dices ei: Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti: (Liber Deuteronomii 6, 21)
Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis. (Liber Deuteronomii 6, 25)
sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris: eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti. (Liber Deuteronomii 7, 8)
Custodi ergo præcepta et cæremonias atque judicia, quæ ego mando tibi hodie ut facias. (Liber Deuteronomii 7, 11)
plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus: sic faciet cunctis populis, quos metuis. (Liber Deuteronomii 7, 19)
Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub cælo: nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos. (Liber Deuteronomii 7, 24)
Omne mandatum, quod ego præcipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris. (Liber Deuteronomii 8, 1)
Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. (Liber Deuteronomii 8, 2)
Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. (Liber Deuteronomii 8, 3)
ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum. (Liber Deuteronomii 8, 6)