Fondare 3573 Risultati per: Man
Mittam ignem in Theman, et devorabit ædes Bosræ. (Prophetia Amos 1, 12)
Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit: deceperunt enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum. (Prophetia Amos 2, 4)
Et propinabitis nazaræis vinum, et prophetis mandabitis, dicentes: Ne prophetetis. (Prophetia Amos 2, 12)
Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem: et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras. (Prophetia Amos 4, 4)
Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus. (Prophetia Amos 4, 13)
facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus: (Prophetia Amos 5, 8)
Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum. (Prophetia Amos 5, 11)
Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. (Prophetia Amos 5, 19)
Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus. (Prophetia Amos 6, 12)
Hæc ostendit mihi Dominus: et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu ejus trulla cæmentarii. (Prophetia Amos 7, 7)
Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos ; et si ascenderint usque in cælum, inde detraham eos. (Prophetia Amos 9, 2)
Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos ; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos. (Prophetia Amos 9, 3)