Fondare 36 Risultati per: Maledictus
Et viri Israël sociati sunt sibi in die illa: adjuravit autem Saul populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus panem: (Liber I Samuelis 14, 24)
Respondensque unus de populo, ait: Jurejurando constrinxit pater tuus populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem hodie. (Defecerat autem populus.) (Liber I Samuelis 14, 28)
Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem ! (Liber Ecclesiasticus 3, 18)
Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbabit pacem habentes. (Liber Ecclesiasticus 28, 15)
Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. (Liber Isaiae 65, 20)
et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus (Liber Ieremiae 11, 3)
Hæc dicit Dominus: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. (Liber Ieremiae 17, 5)
Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio lætificavit eum ! (Liber Ieremiae 20, 15)
Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. (Liber Ieremiae 48, 10)
Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino: quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. (Prophetia Malachiae 1, 14)
Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. (Epistula ad Galatas 3, 10)
Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: (Epistula ad Galatas 3, 13)