Fondare 547 Risultati per: Locutus
En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus. (Liber Genesis 24, 51)
Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimittite me, ut vadam ad dominum meum. (Liber Genesis 24, 54)
locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? (Liber Genesis 26, 27)
Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest. (Liber Genesis 32, 12)
Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem: (Liber Genesis 34, 8)
Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. (Liber Genesis 35, 1)
Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum: (Liber Genesis 35, 14)
Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? (Liber Genesis 41, 39)
Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis. (Liber Genesis 42, 14)
Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos. (Liber Genesis 42, 24)
Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ. (Liber Genesis 42, 30)
Fecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est. (Liber Genesis 44, 6)