Fondare 108 Risultati per: Lingua

  • Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti (Liber Genesis 41, 45)

  • Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem. (Liber Iosue 15, 2)

  • Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis: et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium. (Liber Iosue 15, 5)

  • Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum: qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt. (Liber Iudicum 7, 5)

  • Insuper et clamore magno, lingua judaica, contra populum qui sedebat in muris Jerusalem, personabat, ut terreret eos, et caperet civitatem. (Liber II Paralipomenon 32, 18)

  • Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judæorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem. (Liber Esther 9, 24)

  • Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. (Liber Iob 6, 30)

  • Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. (Liber Iob 20, 12)

  • Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ. (Liber Iob 20, 16)

  • non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. (Liber Iob 27, 4)

  • Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat. (Liber Iob 29, 10)

  • Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis. (Liber Iob 33, 2)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina